- CEPHENES
- CEPHENESAethiopiae populi. Herodot. et Ovid. Met. l. 3. v. 1.Dumque ea Cephenum medio Danaetus berosAgmine commemorat. ------Graece Κηφην̑ες, a Cepheo, quem Beli filium et Aethiopiae Regem esse Veterum quidam prodidêre. Scholiastes Germanici, Cepheus fuit, sicut Euripides scribit, Aethiopum Rex, Andromedae pater. Vide quoque Apollodorum ubi de Perseo. Sed reprehendit eos Stephanus, ex sententia illorum, qui Cepheum in Phoenicia regnâsse aiunt. Certe Κηφην̑ες olim Chaldaeos vocatos esse, fere inter omnes coustat; incolebant autem ii circa Babylonem, et regio illorum Κηφηνία quondam dicta. Hinc idem, Χαλδαῖοι, inquit, οἱ πρότερον Κηφην̑ες, ἀπὸ Κηφέως τȏυ πατρὸς Α᾿νδρομέδας. Interim Graeci, ni dictum, Aethiopiam sic vocaverunt. Unde Cepheam Meroen vocat Propertius, l. 4. El. 6. v. 78.Cepheam et Meroen suscaque regna canat.Vide Salmas. ad Solin. p. 570. Meminit Cepheniae, seu Chaldaicae regionis Plinius, l. 6. c. 13. Utrinque per devexa laterium Armeniae maiori a frontis parte, quae vergit in Commagenem, Cephenia, ut diximus, copulatur, eique Adiabene Assyriorum initium. Et Cephenorum popul. c. 9. ubi de Armenia minore. Claudunt eam montes ab oriente, sed non statim Ceraunii, nec Adiabene regio. Quod interest spatii, Cepheni tenent: ab his iuga ultra Adiabeni tenent. Ut idem ex veterib. libris legendum esse docet, cum vulgo habeatur Sophene et Sopheni. Vide quoque eum, p. 1227. ubi Persas primitus Κηφην̑ες, a Cepheo, Beli Assyrii filio, postmodum a Perse, filio Persei ex Andromeda Cepheo genitâ, vocatos esse, addit ex Herodoto.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.